Titulum hoc ab Lucretio nostro abstraho, ut quibusdam sententiis meis
hic formam dem. Mihi titulum Lucretii interroganti scinditur
inquisitionis via sic: (i) res quid sunt, (ii) quid natura, et (iii) quomodo interest unum alteri?
Res quid sunt? Dixit mendax quidam, cogito ergo sum. Melius dixisset cum poeta antiquo, sentio quid agam. Nonne surgit nobis semper actiones quaedam atque sensa, ita ut quid agamus momento temporis sentiamus? Sentimus aliquid incertum agentem, id quod aut ego aut non ego nominamus, alterum incertum agendum, id quod aut ego aut non ego nominamus. Sentimus res. Sentimus quantitatem qualitatemque mihi atque non mihi pertinentem. Sed antequam sentiamus res, aliquid agitur. Quid?
Quid natura est? Id
quod agitur. Sub specie humanitatis, non est ubi natura non sit. Si
possum ego aliquid sentire, id naturae pertinat semper, ubique, me ipso
naturae pertinente. Actiones ab natura surgunt, atque sensa--ut ita
dicam, res omnes. Natura profunda origo est et fons rerum omnium.
Quomodo interest natura rebus? Rebus ex natura ortis (mihi atque non mihi nominatis) pertinet
natura quaedam limitata, i.e. quantitatem qualitatemque quas sentimus
in agente atque agendo actionis cuiusdam momento temporis. Haec natura
sensibilis atque rationalis potest praehendi, sed praehensio semper
mendax resultat, cum naturam profundam omnium fontem non videre possit.
Natura profunda formam non habet sed formas omnibus rebus dat. Diceret
stultus naturam hanc nihil esse, sapiens nihil (in absoluto) atque omnia (in potentia vel possibilitate).
Res surgunt ex ea atque in ea dissolvunt, et non nobis est rationem ei
imponere, nisi si perditionem personae nostrae amemus plus quam
timeamus. Tum oportet ut cum Graeculo deam (i.e. τὴν Δίκην) precemur,
visa hominis mendacitate feroce, quae naturam profundam dividit ab se
ipsa (οὐδὲ διαιρετόν ἐστι bene dicit Graeculus), quasi res esset.
Natura mea non est natura profunda, stulte.
No comments:
Post a Comment